ANDES

ANDES
I.
ANDES
Aliis Cordillera de los Andes, et Sierra Nevada, montes Americae meridionalis altissimi. quorum multi ignivomi, praesertim versus Chilem, ad evius usque meridiem extenduntur, a parte Septentrionalis tegni Peruviae, ab Hispanis Volcano dicti.
II.
ANDES
plural. numeri, vicus Italiae, non procul a Mantua, Virgilii patria. Hinc Andinus. Sil. Ital. l. 8. v. 595.
Mantua Musarum domus, atque ad sidera cantu
Evecta Andino. i. e. Virgiliano.
III.
ANDES
populi inter Celtas, Carnutibus, et Turonibus sinitimi. Caesat l. 2. Bell. Gall. c. extr. Hos Meduana fluvius alluit, qui paulo post in Ligerim cadit. Gallice Le pays d'Aniou. Eorum caput Iuliomagus seu Andegavi, ut et totius Ducatus: vide Andegavum: Ubi Academia, a Ludovico II. Andegav. Duceerecta, A. C. 1348, et ab Henr. III. aucta: Conciliaque duo habita: Primum A.C. 453. Tom. 6. Concil. Secundum A. C. 1448. Poflev. tom. 2. Appar. sacri. Vide Morerium. Hos, ut diximus, Iul. Caesar loc. cit. cum Turonibus et Carnutibus memorat, et l. 3. c. 7. proximos Oceano facit: P. Crassus adulescens cum legione 7. proximis Oceano in Andibus hiemabat. Sunt tamen Namnetes Oceano illis propiores. utpote inter Andes ac Oceanum medii, Dumnaci Andium Ducis meminit Hirtius l. 8. c. 26. Eosdem Andos vocat l. 7. Plinio l. 4. c. 18. Andegavi: Tactio l. 3. Annal. c. 41. melius Andecavi, ut et in priscis Galliae Regum nummis; Vulgo Angevins, gens Comitibus suis primum, dein et Ducibus illustris. Eorum ager vocatur pagus Andegavensis, in Capitulis Caroli Calvi apud Silvacum latis, incolis l'Aniou, recentioribus Andegavia; maxima ex parte cis Ligerim in Lugdunensi Gallia iacens, nonnulla quoque trans Ligerim oppida, et castella ac loca obtinens, quae tamen Aquitaniae non attribuuntur. Et quidem pars minor trans Ligerim iacet, cui unum e suis Archidiaconis Episcopus andecavorum praefectum haber, qui Archidiaconus Transligerensis: quemadmodum alium trans finvium Meduanam, qui Archidiac. Transmeduanensis vocatur. Caput gentis Iuliomagus est, vide ibi.
Reliqua Andium celebriora loca, oppida, castella:
Argento castrum, alias Argentonium, vuglo Argenton. Balgeium, alias Balgiacum et Baugeium, vuglo Bauge, ad Coanonem Covesnon. Balgeium vetus le Vieil Bauge. Bellum Forte in Valle, Beauforten Vallee. Bellum Pratellum Beaupreau. Bellum Vadum Beauvau. Brieserta ad Sartam Briserte. Brisacum, postea Braccum saccum, Brissac, ad Albautiam Aubance. Burgulium Bourgueil. Calidus Mons Chaumont. Calonna Chalonne, locus illustris, ad Ligerim sinistrum. Camilliacum Chemille. Castellum Guntherii Chasteau Gontier, ad Meduanam fluv. Celsi Ceaux. Coceium, unde nobili familiae nomen, Cosse. Conaldum Cunaut. Condate Cande, ad Erdrae et alterius amniculi confluentem. Credo vel Credonium ad Oldam, Craon. Durostallum ad Lidericum Durestal. Flecchia ad Liderieum la Fleche. S. Florentii oppidum. Lusdium le Lude. Monasteriolum Berlaii Monstrevil Bellay. Mons Iohannis Monte Iau. Mons Renelli Montreneau. Mons Sorelli ad Ligerim. Poenceium Povance. Pons Saeii, alias Pons Seii, et castrum de Ponte seii; vulgo les Pons de Se. Rupes fortis Roche-fort, ad Ligerim. Salmurus vel Salmurium Saumur, ad eundem fluv. Secretum aut Segreium Segre. Teotuadum castrum, vel Doadum, et Doeum, Dove. Triviae vel Trevae Treves. Tulliacum Tuille, etc. quibus omnibus mater et caput praeest Iuliomagus Andium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Andés — Saltar a navegación, búsqueda Andés Parroquia de España Entidad Parroquia  • País …   Wikipedia Español

  • Andes — war ein antikes Dorf nahe Mantua in der römischen Provinz Gallia cisalpina, dem Gallien „diesseits der Alpen“ , im heutigen Norditalien. In Andes wurde am 15. Oktober 70 v. Chr. der Dichter Vergil geboren, durch den der Ort einen gewissen Ruhm… …   Deutsch Wikipedia

  • Andes — Andes, NY U.S. village in New York Population (2000): 289 Housing Units (2000): 161 Land area (2000): 1.142015 sq. miles (2.957806 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.142015 sq. miles (2.957806 sq …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Andes, NY — U.S. village in New York Population (2000): 289 Housing Units (2000): 161 Land area (2000): 1.142015 sq. miles (2.957806 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.142015 sq. miles (2.957806 sq. km) FIPS… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Andes — (Anden), ursprünglich die Gebirgskette im O. der alten Stadt Cuzco in Südamerika. Der Name, vom altperuanischen Anti (»Osten«), nach andern von Antâ suyu, in der Quichuasprache »Metallbezirk«, wurde früher auf das ganze westliche Gebirgssystem… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Andes — (a. Geogr.), 1) so v.w. Andecavi; 2) Flecken bei Mantua, Virgils Geburtsort, jetzt Pietola; 3) (n. Geogr.), so v.w. Anden …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Andes — Andes, Gebirge in Südamerika, s.v.w. Kordilleren …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Andes [2] — Andes, Los, Territorium von Argentinien (seit 1900), 64.900 qkm, (1903) 2095 E …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Andes — Andes, von dem peruanischen Anti, d.h. Ost, das große amerikan. Kettengebirge, Cordilleras, s. Amerika …   Herders Conversations-Lexikon

  • Andes — ANDES, æ, Gr. Ἄνδης, ου, (⇒ Tab. II.) einer von des Cölus und der Erde Söhnen. Steph. Byz. in Ἄδανα …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Andes — (cordillère des) puissante chaîne de montagnes d Amérique du Sud, bordant toute la côte Pacifique; 8 000 km de long; 7 084 m à l Ojos del Salado. Cette chaîne est caractérisée par un volcanisme actif et de hauts plateaux où se localise la pop.… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”